Antropologija
Arheologija
Arhitektura
Crnom Gorom
Dijaspora
Film / Pozorište
Humor, satira i karikatura
Istorija
Književnost
Likovna umjetnost
Muzika
Religija
Strip


 | Naslovna | O projektu | Saradnički program | Knjiga utisaka | Kontakt |




PRESVITERI DIOCLEATIS REGNVM SLAVORUM


Rogatus a vobis dilectis in Christo fratribus, ac venerabilibus sacerdotibus sanctae sedis Archiepiscopatus Dioclitanae ecclesiae, necnon et a pluribus senioribus maxime a iuvenibus nostrae civitatis, qui non solum in audiendo, seu legendo, sed in exercendo bella, ut iuvenum moris est delectantur, ut Libellum Gothorum, quod latine Sclavorum dicitur Regnum quo omnia gesta, ac bella eorum scripta sunt, ex sclavonica littera verterem in latinam, vim inferens meae ipsae senectuti, vestrae postulationi fraterna coactus charitate parere studui. Verum tamen nullus legentium credat, alia me scripsisse praeter ea, quae, a patribus nostris, et antiquis senioribus veridica narratione referre audivi.


I
Regnante in urbe Constantinopolitana imperatore Anastasio, qui se et alios multos Eutychiana haeresi maculaverat, Romae
vero praesidente Gelasio papa secundo; eo tempore praeclaruerunt, in Italia Germanus episcopus et Sabinus Canusinae
sedis episcopus, atque venerabilis vir Benedictus apud Cassinum montem; exiit quoque gens a septentrionali plaga, quae
Gothi nominabantur, gens ferox, et indomita, cui erant tres fratres principes, filii regis Senulaldi, quorum nomina sunt haec: primus Brus, secundus Totilla, tertius vero Ostroyllus.
II
Itaque qui maior caeteris erat, defuncto patre, Brus sedit in solio eius, regnavitque pro eo in terra nativitatis suae. Totilla vero, et Ostroyllus, ut sibi magnum nomen facerent, consilio, et voluntate primogeniti fratris congregantes exercitum magnum valde, et fortem exierunt de terra sua et venientes debellaverunt Pannoniam provinciam, et bellando obtinuerunt eam. Post haec cum valida multitudine pervenerunt in Templana.
Tunc rex Dalmatinorum qui in civitate magna, et admirabili Salona manebat, misit nuncios, et litteras ad regem Istriae provinciae, ut congregaret exercitum, (p. 126) quatenus insimul exirent eis obviam, et defenderent se. Igitur ambo congregantes exercitum gentis suae exierunt obviam Gothis, venientes itaque castrametati sunt iuxta eos; tunc per spatium octo dierum quia prope erant castra ad castra, hinc inde armati procedentes per partes graviter se vulnerabant, ac trucidabant. Octavo vero die omnes hinc inde hristiani, et gentiles, armati exierunt, et commissum est magnum proelium ab hora diei tertia, usque ad vesperam, et Dei iudicio, cui nemo audet dicere, cur ita faciat, quia forte aliquod magnum peccatum latebat in Christianis, victoriam Gothi crudeles habuerunt, ceciditque pars Christianorum et interfectus est rex Istriae, et multa milia hominum Christianorum in ore gladii mortua sunt et plurima captiva ducta sunt. Evasit autem rex
Dalmatinorum cum valde paucis militibus, et aufugit in civitatem suam Salonam.
Post haec quia magnus erat exercitus Totillae, et Ostroyili fratris eius, et populus ei accreverat multus, consilio inito cum suis magnatibus diviserunt exercitum, et Totilla per Istriam, et Aquileiam cum suo exercitu transiens Italiam petiit, multaque et magna proelia ibi commisit, regiones ac civitates plurimas vastavit, atque incendit. Inde insulam Siciliam ingrediens pauco in tempore vitam finivit, sicut ei dixerat Dei famulus Benedictus.
Ostroylus autem frater eius cum suo exercitu Illyriam provinciam ingressus, crudelia committendo bella, quia non erat, qui ei resistere posset, obtinuit totam Dalmatiam et maritimas regiones, donec advenit et resedit in regione Prevalitana. Tunc retentis secum aliquantis militibus misit filium suum Senulatum nomine, ut regiones transmontanas in Transmontana subiugaret. Inter haec imperator Constantinopolitanae urbis congregans exercitum contra Ostroyllum misit eo, quod audierat, eum remansisse cum paucis in Praevalitana (p. 127) urbe. Praeterea venientes, qui ab irnperatore missi fuerant invenerunt sicut dictum est Ostroyllum cum paucis; attamen quia vir forti animo erat, paravit se ad bellum. Commisso itaque bello cecidit Ostroyllus et interfectus est, et qui cum eo erant in fugam conversi sunt. Homines itaque imperatoris tollentes eorum spolia in terram suam reversi sunt.
III
Audiens autem filius eius Senudialus mortem patris venit quantocius cum exercitu putans invenire imperatoris gentem, ut mortem patris vindicaret, sed minime invenit. Denique caepit regnum, et regnavit in loco patris, genuitque filium, quem Syllimirum vocavit; fuerunt autem regni eius fines de Valdevino usque ad Poloniam, tammaritimas, quam transmontanas regiones, multasque iniquitates, et persecutiones faciendo Christianis, qui in civitatibus maritimis habitabant. Duodecimo anno regni suimortuus est.
IV
Cui successit filius eius Syllimirus in regno, quiquamvis paganus, et gentilis tamen cum omnibus pacificus fuit, et dilexit omnes Christianos, et minime persecutus est eos, iniit quoque pactum cum eis, et facti sunt ei tributarii. Replevit multitudine Sclavorum et quievit terra in diebus illis, genuit quoque filium, quem Bladinum vocavit. Vigesitno primo anno regni sui mortuus est.
V
Accepit regnum filius eius Bladinus, et in via patrissui ambulavit et possedit regnum patrum suorum cum pace, genuit quoque filium quem Ratomirum vocavit, qui abinfantia sua coepit esse durus valde, atque superbus.
Praeterea regnante Bladino exiit inumerabilis multitudo populorum a magno flumine Volga, a quo et nomen caeperunt. Nam a Volga flumine Vulgari usque in presentem diem vocantur. Hi cum uxoribus, et filiis, ac filiabus, atque cum omni pecunia, ac substantia magna nimis venerunt in Sylloduxiam provinciam. Praeerat eis quidam nomine Kris, quem lingua sua cagan appellabant, quod in lingua (p. 128) nostra resonat imperator, sub quo erant VIII principes, qui regnabant et iustificabant populum, quoniam multus erat nimis. Igitur impugnantes Sylloduxiam, expugnaverunt eam. Inde debellando caeperunt totam Macaedoniam. Post haec totam provinciam Latinorum qui illo tempore Romani vocabantur, modo vero Morovlachi, hoc est Nigri Latini vocantur. Imperator etiam plurima cum eis faciens bella, sedens in solio suo, nec valens in aliquo superare, misit, et facit pacem cum eis, et sic dimisit eos. Similiter et rex Bladinus cernens, quod maxima multitudo populi esset, cum eis, fecit pacem, caeperuntque se utrique populi valde inter se diligere, id est Gothi, qui et Sclavi, et Vulgari, et maxime quod ambo populi gentiles essent, et una lingua esset omnibus, deinde Vulgari iam ex omni parte securi, construxerunt sibi villas et vicos, et inhabitaverunt terram, quam caeperunt usque in praesentem diem.
VI
Inter haec mortuus est Bladinus, et regnavit pro eo Ratomirus filius eius, qui inimicus nominis christiani
extitit a pueritia, coepitque ultra modum persequi Christianos, voluitque delere de terra, et de regno suo nomen eorum,
multas quoque civitates eorum, et loca destruxit, et alias in servitutem redigens resecravit.
VII
Defuncto etiam Ratomiro ex eius progenie regnaverunt post eum quatuor iniqui reges, non in uno quidem tempore, sed unus post alium temporibus suis, quorum temporibus semper in persecutione fuerunt christiani. Et quia inimici, et (p. 129) persecutores Christianorum, longum duximus narrare eorum iniquos actus et vitam, quoniam ad meliora et delectabiliora tendere festinamus. Attamen diebus eorum multi Christianorum ex martimis, et transmontanis regionibus, nolentes inquinare eorum polutis moribus fugiebant quotidie, undique iungebant se illis, qui in montanis, et in locis fortioribus manebant eligentes magis cum eis sustinere persecutiones, et penuriam, et salvare animas suas, quam gaudere ad tempus cum gentilibus, et in eorum perdere animas.
VIII
Post mortem vero quatuor iniquorum regum natus est ex eorum progerrie quidam Zuonimirus, qui accepto regno destitit Christianos persequi. Temporibus huius floruit, ut rosa ex civitate Thessalonica quidam phiiosophus Constantinus nomine, filius cuiusdam Leonis patricii vir per omnia sanctissimus atque in divinis scripturis profundissime a pueritia edoctus. Hic vir sanctus a Spiritu Sancto admonitus exiens de civitate sua Thessalonica, venit in Caesaream provinciam ibique cum pluribus philosophis disputans diebus plurimis convicit eos, suaque doctrina et praedicatione, convertit totam Caesaream provinciam ad fidem Jesu Christi, et baptizati sunt omnes in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Post haec convertit totam gentem Bulgarinorum, et similiter baptizati sunt in fide Sanctae Trinitatis.
IX
Inter haec mortuus est rex Sanamirus et accepit regnum eius Sfetopelek nomine. Regnante vero rege Suetopelek misit papa Stephanus litteras ad venerabilem virum Constantinum doctorem, vocans eum ad se, audierat enim de eo, quod sua praedicatione converti fecerat innumerabilem gentem, et ob hanc causam desiderabat eum videre. Itaque Constantinus, vir sanctissimus ordinavit praesbiteros, et litteram lingua sclavonica componens, commutavit evangelium Christi, atque psalterium, et omnesdivinos libros Veteris, et Novi testamenti (p. 130) de graeca littera in sclavonicam nec non, et missam eis ordinans more Graecorum confirmavit eos in fide Christi, et valedicens omnibus, quos ad fidem Christi converterat, secundum apostolicum dictum Romam pergere festinabat. Dum autem pergeret transiens per regnum regis Sphctopelek honorifice ab eo susceptus est. Tunc vir Dei Constantinus, cui nomen postea Kyrillus a papa Stephano impositum est, quando consecravit eum monacum, coepit praedicare regi evangelium Christi et fidem Sanctae Trinitatis, ad cuius praedicationem rex Sphetopelek credidit Christo, et baptizatus est cum omni regno suo, et effectus est orthodoxus, et verus Sanctae Trinitatis cultor. Aliquantis post haec diebus immoratus cum rege vir beatissimus confirmavit eum in fide atque doctrina Christi, et valcfaciens omnibus christicolis, Romam profectus est. Tempore isto facta est laetitia magna, et christiani descendentes de montanis, et locis abditis, quo dispersi erant, coeperunt nomen Domini laudare et benedicere, qui salvos facit sperantes in se.
Post haec Sphetopelek rex iussit christianis, qui Iatina utebantur lingua, ut reverterentur unusquisque in locum suum, et reaedificarent civitates, et loca quae olim a paganis destructa fuerunt. Placuit etiam regi, ut temporibus suis rememorarentur, ac recordarentur seu scriberentur termini ac fines omnium provinciarum ac regionum regni sui, quatenus unaquaeque gens sciret, atque cognosceret fines, et terminos provinciarum, et regionum suarum, congregans igitur omnes sapientes regni sui, locutus est eis de verbo hoc, sed nullus eo tempore inventus est, qui certam responsionem daret regi de hac re. Tunc rex Dei sapientia plenus, sano utens consilio, misit sapicntes, ac nobiles viros legatos ad venerabilem, et apostolicum virum papam Stephanum, et ad imperatorem Constantinopolitanae urbis Michaelem rogans, ct petens, quatenus antiqua (p. 131) privilegia, quibus termini et fines provinciarum, ac regionum, seu terrarum scripti continebantur, mittere cum viris sapientissimis dignarentur, dum autem legati regis Romam venissent, et verba regis papae Stephano intimassent, gaudio magno gavisus est papa venerabilts et maxime quod occasione accepta mitteret sapientissimos viros, qui novellum, ac tenerum regem adhuc in fide, et populum eius pascerent, ac satiarent pane coelesti, ac verbo vitae. Misit itaque vicarium suum Honorium nomine sanctae Romannae ecclesiae presbiterum cardinalem, cui et tradidit potestatem ligandi, atque solvendi, evellenti et dissipandi, aedificandi, atque plantandi, sicuti moris est, quando per mundi partes legati, seu vicarii a sede Romana mittuntur, et cum eo alios duos cardinaies episcopos quoque iussit eum secum assumere, qui adhuc populo in fide episcopos, sive ecclesias consecrarent, et verbum vitae in eorum cordibus quotidie seminarent. Advenientes itaque cardinales, et episcopi invenerunt regem in planitie Dalmae, a quo cum tnagno honore, et reverentia suscepti sunt. Tunc rex iussit congregari in eadem planitie Dalmae omnes populos terre, et regni sui. Inter haec dum populi congregarentur, advenerunt legati nobiles, et sapientes missi ab imperatore Michaele, Leo, et Joannes, et alii sapientes, qui a rege, et cardinalibus honorifice suscepti sunt. Igitur omnes congregati, tam latina, quam et sclavonica Hngua qui loqueban-tur, iussu Honorii apostolici vicarii, ei christianissimi regis Suetopelk, per spatium dierum XII synodum fecerunt. In qua diebus octo de lege Divina, et sacra scriptura, ac de statu ecclesiae tractatum est. Caeteris autem quatuor diebus de potestate regis, de ducibus, et comitibus, et centurionibus, et de statu regis sermocinatum est. Relecta sunt, et in eadem synodo antiqua privilegia tam latina, quam graeca missa ab apostolico, et ab imperatore, (p. 132) audientibus cunctis populis de divisione provinciarum ac regionum seu terrarum, sicuti ab antiquis imperatoribus scripta, et ordinata fuerunt, et placuit regi, et cuncto populo finita synodo XIIa die per manus Honorii vicarii, et cardinalium, atque episcoporum coronatus est rex atque coronatus more Romanorum regum, et facta est laetitia magna in populo, et in universo regno eius. Post haec iussit rex, ut consecrarentur archiepiscopi, unus in Salona, et alius in Dioclia; similiter, et episcopi plurimi consecrati sunt, et ecclesiae, que destructae erant, et violatae manebant, reaedificate et consecratae sunt; statuit etiam rex, ut nullus perturbaret in aliquo aliquam ecclesiam, aut haberet aliquam potestatem, seu dominationem in aliqua ecclesia, nisi solus archiepiscopus, vel episcopus, cuius sub iure esset eadem ecclesia, qui vero aliter faceret, regiam coronam offenderet. Post haec secundum continentiain privilegiorum quae lecta coram populo fuerant, scripsit privilegia, divisit provincias, et regiones regni sui, ac terminos, et fines earum hoc modo: secundum cursum aquarum, quae a montanis fluunt, et intrant in mare contra meridianam plagam, Maritima vocavit; aquas vero que a montanis fluunt contra septentrionalem plagam, et intrant in magnum flumen Donavi, vocavit Surbia. Deinde Maritima in duas divisit provincias: a loco Dalmae, ubi rex tunc manebat, et synodus tunc facta est usque ad Valdevino vocavit Croatiam Albam, quae et Inferior Dalmatia dicitur, cui Inferiori Dalrnatiae consensu domini papae Stephani, et legatorum eius, instituit Salonitanam ecclesiam metropolim, sub cuius regimine has ecclesias statuit, videlicet: Spalatum, Tragurium, Scardonam, Aransonam, quod nunc est castellum Jadrae, Aenonam, Arbuam, Absarum, Vegliam, et Epitaurum, quod nunc dicitur Ragusium. Item ab eodem loco Dalmae usque Bambalonam (p. 133) civitatem, quae nunc dicitur Dyrachium, Croatiam Rubeam vocavit, quae et Superior Dalmatia dicitur, et sicuti Inferiori Dalmatiae Salonitanam ecclesiam constituit metropolim, simili modo Superiori Diocletanam ecclesiam pro iure antiquo statuerunt metropolim, sub cuius regimine has ecclesias declararunt, scilicet: Antibarium, Buduam, Ecatarum, Dulcignum, Suacium, Scodram, Drivastum, Pollatum, Sorbium, Bosonium, Tribunium, Zaculmium. Surbiam autem, que et Transmon-tana dicitur, in duas divisit provincias: unam a magno flumine Drina contra occidentalem plagam usque ad montem Pini, quam et Bosnam vocavit. Alteram vero ab eodem flumine Drina contra orientalem plagam usque ad Lupiam, et Lab, quam Rassam vocavit. Unaquaque autem in provincia banum ordinavit, idest ducem ex suis consanguineis fratribus, et supanos, idest comites, et sednicos, idest centuriones, ex nobilioribus earundem provinciarum. Dedit autem unicuique bano, idest duci, potestatem sub se habere septem centuriones, qui recte, ac iuste populum iudicarent, et tributa acciperent, et banis praesentarent. Bani post haec medietatem regi persolverent, et medietatem sibi tenerent. Comitibus vero, idest iupanis iussit sub se habere unum sednicum, qui cum eo similiter iudicaret popullum cum iustitia, et duas partes tributorum comites, idest iupani, regi ut solverent, tertiam vero suo usui retinerent, banis autem sive ducibus nullam rationem facerent, sed unusquisque teneret, et dominaretur iupaniis earundem provinciarum, ac regionum, sed solo regi rationem redderent, multas leges, et bonos mores instituit, quos qui velit agnoscere, librum Sclavorum qui dicitur Methodius, legat; ibi reperiet qualia bona instituit rex benignissimus. Itaque perfectis omnibus, cardinales et episcopt, ac legati imperatoris accepta a rege licentia, et agentes gratias deo (p. 134) et regi, cum honore magno, et cum pluribus donis a rege datis reversi sunt ad loca sua. Similiter bani et supani atque centuriones noviter ordinati cum universo populo laudantes Deum, et salutantes regem, abierunt unusquisque in provinciam, et regionem suam. Regnavit praeterea rex sanctissiraus XL annos, et menses quatuor, genuitque filios, et filias, et septima decima die intrante mense martio mortuus cst, sepultusque est in ecclesia Sanctae Mariae in civitate Diociitana honorifice, et cum magnis exequiis. Tunc congregantes se populi lamentaverunt illum flentes, et in aedem ecclesia in qua sepultus est, elevaverunt filium eius Sfetolicum, ibique consecratus et coronatus est ab archiepiscopo et episcopis. Ex illa denique die mos adolevit, ut in aedem ecclesia eligerentur, et ordinarentur omnes reges huius terre.
X
Igitur Sfetolicus accepto regno secutus est vestigiapatris sui, et ambulavit in via mandatorum Domini, pacemque cum omnibus habuit, genuit filios, et filias, et XII anno regni sui mortuus est. Regnavitque Vladislavus filius eius pro eo.
XI
Accepto regno Vladislavus, qui fortis extitit viribus, oblitus est Domini Dei sui, et declinavit a via patrum suorum, non recte ambulavit coram Domino, sed coinquinavit se multis immunditiis, ideoque dum quadam die iret venatum, divino iudicio in foveam cecidit, et mortuus est.
XII
Regnavitque frater eius Thomislavus pro eo, qui fortis extitit viribus, sed non fuit ut frater eius. Regnantc Thomislavo Ungarinorum rex nomine Attila promovit exercitum, ut debellaret eum. Rex autem Thomislavus fortis iuvenis, et robustus bellator, plurima bella cum eo commisit, et semper eum in fugam convertit; genuitque Tho-mislavus rex filios, et filias et XIII anno regni sui mortuus est.
XIII
Sebeslaus filius eius successit in regnum patris sui; eo tcmpore venerunt Graeci, et obsederunt (p. 135) civitatem Scodarim. Audiens autem Sebeslavus rcx congregavit gentem multam, et venit, et irruit in castra eorum, et ceciderunt Graeci, et multi gladio perierunt, et plurimi capti sunt; alii vero in fugam conversi sunt. Dum hacc agerentur, Attila rex Ungarinorum cum exerritu intravit in terram Sebeslavi regis, et depredavit, destruxit atque incendit maximam partem terrae illius et reversus
est in locum suum. Inde abiit contra occidentalem plagam, Sebeslavus autem rex reversus non invenit eum coepitque
recuperare terram suam. Nati sunt ei duo filii gemini, unumque Rasbivoy vocavit, quod latinae dicitur ruina gentis, alium
vero Vladimirum. Regnavit XXIV annis, et mortuus est.
XIV
Post eum regnaverunt filii eius, diviseruntque sibi regnum, eo quod gemini essent, et Rasbivoy quidem Maritimam,
Vladimirus autem Surbiam regebat; qui accepit uxorem filiam rcgis Ungarinorum, genuitque ex ea filios, et filias, et facta est
pax firma inter Ungaros et Sclavos. Post haec Rasbivoy septimo anno regni sui mortuus est, Vladimirus vero accepit totum
regnum, et XX° anno regni sui mortuus est.
XV
Regnavit post eum filius eius Charammirus, cuius temporibus rebellavit Croatia Alba, et proiecerunt eum inde. Tunc rex congregans gerttem ex Rassa, et Bosna, perrexit super eos. At ipsi congregantes se in plano Chelmo, paraverunt ei bellum, in quo cecidit rex, et mortuus est.
XVI
Accepitque post eum regnum Tuardoslauus filius eius, et recuperavit regnum patris sui, et mortuus est.
XVII
Post eum regnavit Ostrivoy nepos eius, eo quod liberis caruit rex Tuardoslauus, genuit filias, et filias rex Ostryvoy et XXII anno mortuus est.
XVIII
Tolimirus filius eius accepit regnum, in diebus illis laetata est omnis terra, genuit filios, ct filios, et mortuus est. (p. 136).
XIX
Post quem regnavit Pridislauus filius eius, qui multas iniquitates operatus est. Quodam itaque tempore insurrexerunt magnates Bosnae cum aliquantis et interfecerunt regem, corpusque eius in flumen proiecerunt.
XX
Tunc Crepimirius, filius eius, una cum bano captis omnibus illis, disperdiderunt eos, morteque pessima necaverunt eos. Crepimirius itaque post haec accepit regnum, et regnavit in loco patris; eo tempore venerunt Alamanii, et caeperunt Istriam coeperuntque intrare Croatiam. Tunc rex Crepimirius congregans fortitudinem validam gentis suae, paravit eis bellum, facto bello misit eosrex in ore gladii, et persecutus est eos, proiecitque eos exomni terra sua. Post haec dux Alamanorum misit legatos regi Crepimiro, ut daret filiam suam uxorem filio suo Svechozar. Placuit regi eo quod ipse dux esset consobrinus
imperatoris et accepit filiam eius uxorem filio suo, et facta est pax firma inter eos. Regnavit Crepimirus rex XXV annos, et mensem unum, et mortuus est.
XXI
Regnavit post eum Sfetozar, filius eius, qui mansuetus fuit, ac pius, vixitque in timore Domini, et genuit filium, cui Radaslavus nomen imposuit. Post haec in pace quievit.
XXII
Post eum regnavit Radaslavus, qui patris sui vestigia secutus, omni bonitate fiiit ornatus. Praeterea genuit filium, quem Ciaslavum vocavit, qui iuvenis effectus, coepit esse inobediens patri suo. Eo tempore banus Croatiae Albae cum suis omnibus rebellaverunt regi. Tunc rex Radaslavus congregans exercitum partem exercitus dedit filio suo Ciaslavo, partemque secum tulit. Post haec abeuntes circumdedemnt rebelles hic inde, et comprehenderunt illos, ac depraedaverunt, sed quotquot rex comprehendit liberos abire permisit; quos vero filius Ciaslavus comprehendit, militibus in servitutem tradidit, quam ob causam indignati sunt milites, qui cum rege erant, et (p. 137) relicto eo abiuerunt post Ciaslavum filium eius. Tunc Ciaslavus elevatus in superbiam expulit patrem suum de regno, et consilio militum coepit persequi eum. Rex denique fugiens venit in locum, qui dicitur Lasta; cernens itaque non posse se evadere manus filii sui, cum aliquantis qui eum diligebant, venit prope haec ad litus maris. Post haec, quia Ciaslavus cum suis iam prope erat, tempore percussi, cum equitibus, ut stabant natantes pervenerunt, et ascenderunt quamdam petram, quae non multum longe erat a terra, et sic evasit rex. Non multo post, voluntate Dei transibat navis, quae de Apulia erat. Tunc rex et qui cum eo erant, coeperunt clamare, et vocare nautas, ct nautae navigantes venerunt, ut viderent, quid nam esset. Ut autem cognoverunt causam cum honore susceperunt regem, et omnes eius, et duxerunt ad civitatem Sypontinam. Inde perexit Romam ad limina apostolorum Petri, et Pauli, ab illa autem die petra illa vocata est »Radaslavi camich« sive petra. Ciaslavus praeterea maledictus a patre coepit regnare. Eo tempore erat quidam adolescens nomi-ne Tycomil in partibus Sraga filius cuiusdam presbyteri de vico Rabici, pascebatque greges ovium cuiusdam principis, cui nomen Budislavus, et quia Tycomil fortis erat viribus, et robustus venator, atque valde levis ad currendum, quandocumque princeps exibat venatum, ducebat eum se-cum. Quadam vero die dum iret venatum Tycomil, nolens, sed casu percutiens virga, quam manibus gestabat, unam canem nomine Palusia interfecit eam, unde nimio terrore perterritus, eo quod princeps eam valde diligeret, fugam petiit, et venit ad Ciaslavum, a quo statim susceptus est.
XXIII
Regnante ergo Ciaslavo rege, Kys princeps Ungarinorum cum suo exercitu venit Bosnam et devastabat, atque depredabatur eandem provinciam. Tunc rex, congregans populum, exiit ei obviam (p. 138) in Drina iupania iuxta fluvium, ubi commisso bello Tycomil supradictus adolescens, hinc inde hostes vulnerans cucurrit, et interfecit Ungarinorum principem, et amputato illius capi-te regi praesentavit. Ceciderunt die illa innumerabiles ex gente Ungarinorum in loco qui Civedino dicitur (quasi prorugitus pecorum, sic enim rugiebant ibi Ungari, dum interficerentur, ut porci, in loco ubi interfectus fuit Kys princeps Kiskovo) usque in presentem diem. Post haec rex Ciaslavus valde laetus dedit Tycomil iupaniam Drinae, et filiam bani Rassae dedit ei uxorem eo quod interfecisset Kys principem. Uxor autem principis audiens mortem viri sui, perrexit ad regem Ungariae quaesivit ei adiutorium, et exercitum, quatenus vindicaret mortem viri sui, accepta autem innumerabili gente venit supra regem Ciaslavum, invenitque eum in Seremo. Nesciente autem rege, nocte irruerunt Hungari in eius castra, et captus est rex Ciaslavus, et omnes parentes ilHus, quos iussit uxor Kys ligatis manibus, et pedibus proiici in fiumen Saum, sicque factum est, conversus est dolor eius in peccatum, quod exercuit circa patrem suum super caput eius, et periit ipse, et domus eius tota.
XXIV
Post haec remansit terra sine rege, et bani coepenmt dominari terram suam unusquisque super provincias, et regiones, subiugaveruntque sibi iupanos, et ab eis tributa accipiebant, sicut rex solebat accipere. Nomen vero regis nemo audebat sibi imponere. Tycomil etiam defuncto socero dominabatur terram Rassam, sed nec regem nec banum ausus est se vocare, sed tantum iupanum maiorem, et ideo, quoniam praeerat caeteris iupanis Rassae. Sicque dominaverunt terram multis temporibus.
XXV
Praeterea parentes regis Radaslavi, et milites, qui cum ipso erant Romae, audientes quod accidit, rogaverunt regem, ut uxorem acciperet, qui (p. 139) coactus eorum praecibus accepit uxorem Romanam, valde nobilibus ortam natalibus, de' qua genuit filium, quem Petrislavum vocavit. Post haec in senectute bona mortuus est, et sepultus in ecclesia Sancti Ioannis Lateranensis cum magna honorificentia.
XXVI
Accepit post haec Petrislavus uxorem puellam nobilem Romanam, de qua genuit filium, quem Pavlomirum vocavit. Post haec vivens annis plurimis cum parentibus suis Romanis, et ipse mortuus est. Post mortem vero eius, parentes eius caeperunt habere inimicitias cum caeteris Romanis, et caeperunt dura bella facere in civitate, sicuti saepe solent facere. Pavlimirus iam iuvenis effectus caepit esse valde robustus et fortis betlator, ita ut in civitate Romana nullus ei esset similis; unde parentes eius, nec non alii Romani caeperunt illum valde diligere, immutaveruntque nomen eius, et composuerunt ei nomen Bello eo quod bellum facere valde delectabatur. Eo tempore exivit stolum a Sicilia, multitudo copiosa navium Saracenorum, quod stolum vocatur miria armeni graece id est latine decem millia vella, omnes civitates maritimas destruxerunt. Latini autem fugientes montana petebant, quo Sclavi habitabant revertentes in suas civitates sed Sclavi comprehendentes illos pro servis tenuerunt. Post haec plurimi Latini dimiserunt tali pacto, ut omni tempore tributa eis redderent, et servitia exercerent, sicque coeperunt reaedificare civitates maritimas a Saracenis destructas. Per idem tempus Romani parentes Belli, qui et Bellimirus, quod non possent sustinere magnatum Romanorum insidias, atquc inimicitias eo quod nolent se humiliare ac pacem cum inimicis facere, exeuntes omnes de civitate una cum Bello, uxoribus et filiis, ac filiabus, milites numero quingenti acceptis parvulis, et mulieribus venerunt Apulam, inde intrantes naves, transfretaverunt in partes Dalmatiae. Venerunt (p. 140) ad portum qui Gravosa dicitur, et Umbla. Miserunt enim Sclavi Bello, qui et Pavlimirus, nuncios, ut veniret accipere regnum patrum suorum, et hac de causa secuti sunt illum parentes eius, igitur descendentes de navibus construxerunt castelium, et habitaverunt ibi. Audientes homines Epidauriae civitatis qui per silvas, et montana manebant, quod Bellus cum Romanis venissent, et castellum fecissent, congregantes se venerunt, et una cum ipsis aedificaverunt civitatem supra mare in ripis marinis, quas Epidaurii lingua sua laus dicunt, unde ea civitas Lausium vocata est, quae postea / posita, Ragusium appellata est. Sclavi vero Dubrovnich appellaverunt, id est silvester sive silvestris, quoniam quando eam aedificaverunt, de silva venerunt.
XXVII
Inter haec audientes bani, et iupani terrae advenissse Bellum, nepotem Radaslavi regis laetati sunt, et maxime populus terrae Sclavorum; coeperunt undique ad eum confluere, in primis habitatores regionis Tribuniae venientes cum magno honore duxerunt illum in Tribuniam. Postea bani venientes in Tribuniam cum iupanis, et setnicis succeperunt iilum honorifice, et in die Ascensionis Domini constituerunt illum regem. Solum iupanus Rassae, qui de Thycomil progenie erat cum sua provincia noluerunt venire ad regem. Tunc rex Bellus iratus congregavit exercitum et venit Rassam; Luthomirus autem iuppanus Rassae congregans similiter populum paravit ei bellum. Bello itaque inito iuxta flumen Limo, cecidit populus iuppani Rassae et in fugam conversi sunt. Tunc rex cum suo exercitu insecutus est eos usque ad aliud flumen, qui dicitur Ybibro, ubi dum iupanus per pontem transiret fugiens, quidam qui cum eo erant, volentes habere benevolentiam regis, percutinentes eum gladio per pontem (p. 141) iactaverunt eum in flumen, et mortuus est. Rex autem accepit regnum patrum suorum, et siluit terra in conspectu eius. Igitur causa victoriae Romani, qui cum rege erant, aedificaverunt ecclesiam in Rassia ad honorem beati Petri apostoli in loco propinquo Cafdanae, et non multum longe ab eadem ecclesia in uno monticulo construxit rex castellum, vocavitquc illud suo nomine Bello. Ecclesiam autem supradictarn statuit episcopatum fieri, ordinavitque ibi episcopum, et episcopatum usque in praesentem diem; post haec coepit rex perambulare per terram, et per regnum suum. Quodam itaque tempore dum esset rex in partibus Sremi, Sremani congregantes se cum Ungaris commiserunt proelium cum rege, in quo loco ceciderunt Sremani cum Ungaris, et facta est eis contritio magna, ab illo ergo die dicta est planities illa, in qua factum est proelium, Bellina nomine regis ob victoriam, quam habuit ibi rex usque hodie. Post haec Ungari ad regem miserunt quaerendo pacem. Rex praeterea fecit pactum cum eis hoc modo, ut ab illo die in antea non auderent transire flumen Sava, et a loco unde surgit, et sicut currit usque quo intrat in magno flumine Donavi, neque homines regis transirent in illam partem, neque illi in istam, et placuit eis, et fecerunt pacem. Post haec reversus est rex in maritimas regiones. Quadam autem die, dum intraret in unum oppidum Tribuniae, subitanea morte defunctus est. Tunc sepelierunt illum in ecclesia Sancti Michaelis in eodem oppido cum grandi honore. Populi autem fleverunt illum multis diebus. Septima autem die dormitionis eius uxor illius peperit filium, quem Tiscemirum vocavit, quod latine dicitur Con-solator Populi.
XXVIII
Defuncto rege ii, qui de progenie Tycomil erant coeperunt dominare Rassam (142) et omnes bani similiter tempore ut prius dominari super se, nolebantque ullam facere rationem reginae, nec eius filii, sola Tribunia obediebant reginae, eo quod parentes eius erant in Tribunia et Lausio, et non audebant rebellare ei. Postquam autem crevit puer, tulerunt ei uxorem, filiam bani Cidomiri de Croatia Alba de qua genuit duos filios: Praelamirum et Cresimirum. Postquam autem creverunt pueri, misit Tiescemirus fifium suum socero suo, qui Croatiam Albam dominabatur, mandans ei ut congregaret populum et iret
supra banum Bosnae, ipse autem cum Prelimiro filio suo congregans parentes suos, et populum Tribuniae, venit
proeliare contra banum, qui Prevalitanam regionem regebat. Banus itaque congregans populum suum paravit se ad
bellandum, dum autem committeret bellum, cecidit banus et mortuus est, cecidit et Tiesemirus, et vulneratus est;
postea mortuus est. Prelimirus autem eius filius vicit proelium et cepit totam Croatiam Rubeam, et coronatus est
rex, coepitque dominari terram et regnum patrum suorum.
XXIX
Cresimirus autem frater eius cum avunculo pugnantes praedaverunt Uscople, et Lucca et Preva, banus
autem Bosnae videns quod ante eos stare nequibat ad pugnam, fugit ad regem Ungariae, deinde Cresimirus caepit totam Bosnam, et dominavit eam. Defuncto etiam patre matris suae dominavit Croatiam Albam.
XXX
Eo tempore defunctus est Bulgarorum imperator Petrus nomine, qui sedebat in civitate Magna Preslava,
et Graecorum imperator congregans validam fortitudinem gentis suae, obtinuit totam Bulgariam, suoque subiugavit imperio, deinde reversus ad polatiam suam, reliquit suum exercitum. Hi autem, qui praeerant exercitui venientes cum exercitu caeperunt totam Rassam (p. 143) provinciam. Iuppanus etiam Rassae fugit et venit ad regem Prelemirum cum duobus filiis suis, Piena et Radgoraad et filia sua nomine Prechvalla, et invenerunt regem in iuppania Onogosti. Prelimirus autem rex videns filiam eius, quod pulchra esset valde, et omnibus membris composita, vulneratum est cor illius amore eius, .vocatisque pueris suis mandavit eis loqui iuppano patri puellae, si vellet se subiugare et omnem regionem suam regiae potestati spontanea voluntate, et vellet iurare fidelitatem regi, et filiis eius, sciret quod rex acciperet filiam eius uxorem, quod iupanus audiens laetus effectus iuravit ipse cum filiis eius fidelitatem regi, et filiis eius promiserunt se adimplere omnia quaecumque mandasset rex. Tunc rex accepit fiiiam eius uxorem, et nuptiis celebratis more regali dedit cognatis suis in Tribessam, quam Latini dicunt haereditatem, et constituit Radigradum iuppanum in Onogoste. Post haec non multo tempore transacto defunctus est imperator Graecorum, et rex Prelimirus cum suo socero miserunt Rassanis suis amicis, ut nil timendo interficerent Graecos, qui praeerant eis, ita et factum est. Occisis ergo una die omnibus Graecis perrexit rex cum socero, et suis cognatis, et obtinuit totam Rassam, constituitque socerum suum sicut prius fuerat iupanum maiorem, et cognatos suos sub potestate patris iupanos constituit, ut dominarentur eam provinciam, et possederunt, salvo tamen iure regio. Post haec Prelimiro regi nati sunt quatuor filii, quorum nomina sunt haec: primogenitus Chvalimirus, secundus Bolleslavus, tertius Dragislavus, quartus Spelanchus, quibus et divisit terram suam hoc modo: Chvalimiro dedit Zentae regionem cum civitatibus, et has iuppanias: Lusca, Podlugiae, Gorsca, Cupelnich, (p. 144) Obliquit, Prapratna, Cremeniza, Budua cum Cuceva et Gripuli; Pelislavo dedit Tribuniam cum his iuppanis: Libomir, Vetanica, Rudina, Crusceviza, Vrmo, Ressena, Draceviza, Canali, Gernoviza; Dragislavo dedit Cherenaniam regionem et has iuppanias: Stantania, Papava, Yabsco, Lucca, Vellica, Gorymita, Vecenike, Dubrava, et Debre; Prevladio dedit regionem, quae sclavonice dicitur Podegoria, latine Submontana, et has iuppanias: Onogoste, Moratia, Comarniza, Piva, Gerico, Netusini, Guisemo, Com, Debreca, Neret et Ramma; quas, et quatuor regiones Thetrarchias vocavit. Vixit autem Prelimirus rex annis multis, et vidit filios filiorum suorum, et in senectute bona mortuus est, et sepultus est in episcopio Rassae in ecclesia Sancti Petri cum magno honore, et reverentia, atque gloria.
XXXI
Crescimiro autem fratri eius natus est filius cui Stephanus nomen imposuit, iste post mortem patris rexit Croatiam Albam, et Bosnam, et post eum semper regnaverunt in Croatia. Natus est ei ex concubina filius ambobus pedibus claudus, qui multo tempore ambulare non potuit quem Leghet nominavit, iste Leghet, mortuo patre eius Crescimiro, adductus est in Tribunia ad consobrinum suum Bolleslavum. Serviebat itaque ei puella quaedam no-mine Lovizza, quam dilexit et postea duxit uxorem, genuitque ex ea septem filios, qui crescentes effecti sunt iuvenes bellatores, et strenui in armis. Filii Prelemiri regis, relinquentes vestigia patris sui coepemnt dure, et superbe se agere contra populum, quem regebant, unde valde coeperunt displicere populo. Sed quia mala voluntas diu latere non potest, miserunt populi occulte nuncios supradictis VII fratribus, et dederunt eis manus quatenus insimul insurgerent, et disperderent filios et nepotes regis. Itaque consilio inito VII fratres cum patre, et (p. 145) populo consilio, et voluntate patris, ac totius populi, insurrexerunt et persecuti sunt filios regis, et miserunt eos in ore gladii a minimo usque ad maximum. Evasit autem unus, Sylvester nomine, filius Boleslavi cum matre sua Castreca, et fugerunt Lausium, quae nunc est Ragusium, unde et mater Sylvestri progeniem duxerat.
Post haec filii Leghech perpetrato fratricidio, seu homicidio, coeperunt dominari terram, patre eorum residente in Culfo de Cattaro in loco qui Traiectus dicitur, ubi castellum sibi construxerat et curiam. Sed Deus omnipotens cui cuncta bona placent, et displicent omnia mala, atque peccata brevi in tempore percussit patrem, claudum corpore, et anima, et filios eius pestilentia et clade quemadmodum percusserunt ipsi fratres et nepotes suos, et mortui sunt et non remansit ex eis vel unus.
XXXII
Videntes autem populi timuerunt timore magno, statimque, cum sine rege essent consilio facto perrexerunt Lausium, et tulerunt inde Sylvestrum, qui solus remanserat de progenie regis gloriosi Praelemiri, et ordinaverunt sibi illum in regem. Rex itaque Sylvester accepto regno gubernavit totam Thetrarchiam in pace cum timore Dei et iustitia. Genuitque filium, cui nomen imposuit Tugemir, et dormivit in pace.
XXXIII
Successit Tugemirus in regnum, et accepta uxore genuit filium, quem Chvalimirum vocavit. Eo tempore surrexit in gente Bulgarinorum quidam Samuel, qui se imperatorem vocari iussit, et commisit proelia muita cum Graecis proiecitque eos ex tota Bulgaria ita ut in diebus eius Graeci non auderent propinquare illuc.
XXXIV
Defuncto etiam rege Tugemiro Chvalimirus filius eius successit in regem, qui uxore accepta ex ea tres filios genuit: primogenitum Petrislavum vocavit, qui regionem Zentam rexit, (p. 146) secundum Dragimirum, qui rexit Tribuniam, et Chelmam, tertium Miroslavum, qui regionem Podgoriam tenuit. Postquam autem dimisit terram
filiis suis, in senectute bona mortuus est.
XXXV
Quodam itaque tempore Miroslavus veniens causa videndi fratrem suum maiorem, ingressus in lintrem, navigansque per Baltam, orta subito tempestate, periit ipse et qui cum eo erant, cuius terram possedit frater eius et
regnavit pro eo. Post haec rex Petrislavus genuit filium, quem Vladimirum vocavit, et in pace quievit. Sepultus est
in ecclesia Sanctae Mariae, in loco qui dicitur Gazeni.
XXXVI
Puer autem Vladimirus accepto regno cresebat decoratus omni sapientia, et sanctitate. Tempore itaque eodem dum Vladimirus esset adolescens, et regnaret in loco patris sui, supradictus Samuel Bulgarinorum imperator, congregato magno exercitu advenit in partibus Dalmatiae supra terram regis Vladimiri. Rex vero qui vir sanctus erat, et nolebat aliquem de suis perire in bello, seccessit humiliter, et ascendit in montem, qui Obliquus dicitur, cum omni gente sua. Veniens post haec imperator cum exercitu, et cernens, quod regi praevalere non posset partem sui exercitus ad montis pedem reliquit, partemque secum ducens ad expugnandam civitatem Dulcinium perrexit. Erant praeterea per montem Obliquum igniti serpentes, qui statim ut aliquos percutiebant, absque ulla tarditate moriebantur, coeperuntque magnum damnum facere tam de hominibus, quam de animalibus. Tunc rex Vladimirus orationem fudit ad dominum cum lacrimis, ut Deus omnipotens Hberaret populum suum ab illa pestifera morte. Exaudivit Deus orationem famuli sui et ab illo die nullus ex eis percussus est, sed et usque hodie si homo, aut aliqua bestia in monte illo (p. 147) a serpente percussus fuerit, sanus et absque ulla laesione perseverat. Fueruntque in illo monte ab illo die quo oravit beatus Vladimirus quasi sine veneno serpentes usque in hodiernum diem. Interea misit imperator nuncios Vladimiro regi, ut cum omnibus qui cum eo erant de monte descenderet sed rex non acqirievit. Iuppanus autem eiusdem loci Iudae traditori similis effectus misit ad imperatorem dicens: »Domine, si tuae placet magnitudini, ego tibi tradam regem«, cui remisit imperator: »Si hoc agere praevales ditatum te scies a me, et magnificum valde«. Tunc rex congregatis omnibus, qui cum eo erant, taliter eis locutus est: »Oportet me, fratres carissimi, ut video adimplere illud Evangelii versiculum, ubi dicitur: »Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis«, melius est ergo, fratres, ut ego ponam animam meam pro omnibus vobis, et tradam corpus meum sponte ad trucidandum seu occidendum, quam ut vos periclitemini fame, sive gladio«. Tunc postquam haec, et alia plurima eis locutus fuisset resalutatis omnibus, perrexit ad imperatorem. Quem imperator statim relegavit in exilium in partibus Achridae, in loco qui Prapa dicitur, ubi et curia eiusdem imperatoris erat. Post haec congregato exercitu debellavit Dulcinium longo tempore, sed eum capere nullatenus valuit, inde ascendit iratus, coepit destruere incendere ac depraedare totam Dalmatiam, Decatarum autem atque Lausium civitates incendit, nec non et vicos, et totam provinciam devastavit, ita ut terra videretur esse sine habitatore. Pertransivit imperator sic devastans tam maritimas, quam et montanas regiones usque Jadram postea per Bosnam, et Rassam reversus est in locum suum.
Praeterea Vladimirus tenebatur in vinculis, ieiuniis, et orationibus (p. 148) vacans die, noctuque, apparuit ei in visione angetus Domini confortans eum et nuncians ei ea que ventura erunt quomodo eum Deus liberaret de ipso carcere, et quomodo per martirium perveniret ad regna coelorum, et acciperet immarcescibilem coronam et praemia vitae aeternae. Tunc beatus Vladimirus de visione angelica roboratus, magis, ac magis vacabat orationibus, atque ieiuniis. Quadam itaque die imperatoris Samuelis filia Cossara nomine, conpuncta, et inspirata a Spiritu Sancto accessit ad patrem, et petivit ab eo, ut descenderet cum suis ancillis, et lavaret caput, et pedes vinculatorum, et captivorum, quod ei a patre concessum est. Descendit itaque, et peregit bonum opus. Inter haec cernens Vladimirum, et videns quod esset pulcher in aspectu humilis, rnansuetus, atque modestus, et quod esset repletus sapientia, et prudentia Domini, morata locuta est cum illo, videbatur namque ei Ioquela illius dulcis super mel, et favum. Igitur non causa libidinis, sed quia condoluit iuventuti, et pulchritudini illius, et quoniam audiret eum esse regem, et ex regali prosapia ortum dilexit eum, et salutato eo recessit, volens post haec a vinculis Iiberare eum, accessit ad impertorem, et prostrata pedibus illius taliter locuta est: »Mi pater et domine, scio quia daturus es mihi virum sicuti moris est. Nunc ergo, si tuae placet magnitudini, aut des mihi virum Vladimirum regem, quem tenes in vinculis, aut scias me prius morituram, quam aliam accipium virum«. Imperator haec audiens quia valde diligebat filiam suam, et quia sciebat Vladimirum ex regali progenie ortum, laetus effectus est, annuit fieri petitionem illius, statimque mittens ad Vladimirum et balne... vestibusque indutum regiis iussit sibi praesentari; et benigne intuens atque osculans coram magnatibus regni sui, tradidit ei filiam suam in uxorem. Celebratis itaque nuptiis filiae suae more regali, constituit imperator (p. 149) Vladimirum in regem et dedit ei terram, et regnum patrum suorum totamque terram Duracenorum. Deinde misit imperator ad Dragimirum, patruum regis Vladimiri, ut descenderet, et acciperet terram suam Tribuniam, et congregaret populum, et inhabitaret terram, quod et factum est.
Vladimirus itaque rex vivebat cum uxore sua Cossara in omni sanctitate et castitate, diligens Deum et serviens illi nocte, ac die, regebatque populum sibi commissum cum timore Dei et iustitia. Post non multum vero temporis defunctus est imperator Samuel, et filius eius Radomirus accepit imperium, qui fortis extitit viribus, commisitque proelia multa cum Graecis tempore Basilii imperatoris Graecorum, obtinuitque totam terram usque Constantinopolim. Timens autem Basilius imperator, ne forte imperium ammitteret, misit oculte legatos ad Vladislavum consobrinum Radomiri, dicens: »Quare non vindicas sangui-nem patris tui? Accipe aurum, et argentum a me, quantum tibi visum fuerit, estoque nobiscum pacificus, et accipe regnum Samuelis qui patrem tuum, et fratrem suum interfecit, et si praevales occide filium eius Radomirum, qui nunc tenet regnum«. Quo audito Vladislavus conscnsit, et quadam die, dum Radomirus iret venatum, ipse cum eo equitans, percussit eum, atque interfecit. Et sic mortuus est Radomirus, et regnavit in loco eius Vladislavus, qui occidit illum. Accepto itaque imperio misit nuncios ad regem Vladimirum, ut ad eum veniret. Quo audito Cossara regina tenuit cum dicens: »Mi domine, noli ire, ne quod absit, tibi eveniat sicut fratri meo, sed dimitte me, ut eam, et videam, et audiam, quomodo se habet rex. Si me vult perdere, perdat; tu tantum ne pereas«. Igitur voluntate viri sui perrexit regina ad consobrinum suum quae honorifice ab eo suscepta est, tamen fradulenter. Post haec misit legatos secundo regi, dans ei crucem auream, et fidem dicens: »Quare venire dubitas? Ecce, uxor tua apud me est, et nil mali passa, sed a me, et a meis (p. 150) honorifice habetur. Accipe fidem crucis, et veni, ut videam te, quatenus honorifice cum donis revertaris in locum tuum cum uxore tua«; cui remisit rex: »Scimus, quod dominus noster Jesus Christus, qui pro nobis passus est, non in aurea, vel argentea cruce suspensus est, sed in lignea; ergo, si vera est fides tua, et verba tua vera sunt, per manus religiosorum hominum crucem legneam mitte mihi, et fide, et virtute domini nostri Jesu Christi spem habendo in vivificam crucem, ac pretiosum lignum, veniam«. Tunc accersitis duobus episcopis, et uno heremita, mentiendo illis maligne fidem suam, dedit illis crucem ligneatn misit eos ad regem, qui venientes salutaverunt regem et fidem atque crucem dederunt. Rex vero accipiens crucem pronus adoravit in terra et deosculatam recondidit in sinu suo; assumptisque paucis secum perrexit ad imperatorem.
Praeterea iusserat imperator per viam ponere ei insidias, ut transeunte eo insurgerent ex adverso, et interficerent eum. Deus autem omipotens, qui ab infantia custodivit famulum suum noiuit extra homines dormitationem accipere, nam misit angelos suos, qui eum custodirent, cumque transiret per loca, quo insidiae erant, videbant insidiatores comitari milites regem, quasi alas habentes, manuque trophaea gestantes, et cum cognovissent, quod angeli Dei essent, timore perteriti aufugerunt quisque in locum suum. Rex vero venit ad imperatoris curiam in loco, qui Prespa dicitur, moxque ingressus est, ut ei mos erat, orare coepit Deum coeli. Ut autem cognovit imperator advenisse regem, ira magna iratus, proposuerat nempe in corde suo, ut in via occideretur, antequam ad eum veniret, ne videretur consors, vel consentiens neci eius, eo quod iurasset, et in episcoporum et haeremitae manibus crucem dedisset, et hac de causa per viam insidias illi imposuerat. Sed cum iam videret denudatum opus suum nequissimum sedens ad prandium, misit gladiatores, qui (p. 151) eum decollarent, orante praeterea rege, milites circumdederunt eum, ut autem cognovit rex, vocatis episcopis et haeremita, qui ibidem aderant, dixit: »Quid est domini mei? Quid egistis? Quare me sic decepistis? Cur verbis, et iuramentis vestris credens, sine culpa morior?« At ipsi prae verecundia vultis eius non audebant aspicere. Tunc rex facta oratione, et confessione, accepto corpore, et sanguine Domini, crucem illam, quam ab imperatore acceperat, manibus tenens dixit: »Orate pro me, domini mei, et haec venerabilis crux una vobiscum sit raihi testis in die Domini, quoniam absque culpa morior«. Deinde osculata cruce dans pacem episcopis et flentibus omnibus egressus est ecclesia moxque a militibus ante ianuam ecclesiae percussus, decollatus est XXII die intrante maio. Episcopi vero tollentes corpus eius in eadem ecclesia, cum hymnis, et laudibus sepelierunt; ut autem Dominus declararet merita beati martyris Vladimiri, multi diversis languoribus vexati, intrantes ecclesiam, orantesque ad eius tumulum, sanati sunt. Nocte vero videbatur ibi ab omnibus lumen divinum et quasi plurimas ardere candelas. Uzor vero beati Vladimiri flevit cum fletu, magno ultra quam dici potest diebus multis. Videns autem imperator mirabilia, quae ibi Deus operaretur, poenitentia ductus, satis timuit concessitque consobrinae suae tollere corpus eius, et sepelire honorifice quocumque vellet. Tulitque denique corpus eius, et asportavit in loco, qui Craini dtcitur, ubi curia eius fuit, et in ecclesia Sanctae Mariae recondidit. Iacet corpus eius integrum, et redolet quasi pluribus conditum aromatibus, et crucem illam quam ab imperatore accepit, manu tenet; congregaturque multitudo populi in eadem ecclesia omni anno in festivitate eius, et meritis et intercessione eius prestantur ibi multa beneficia recto corde petentibus us-que in hodiernum diem. Uzor vero beati Vladimiri Cossara, sanctimonialis (p. 152) effecta, pie, et sancte vivendo, in eadem ecclesia vitam finivit ibique sepulta est ad pedes viri sui.
Eodem itaque tempore, quo translatum est corpus beati Vladimiri de Prispa in Craini imperator Vladislavus congregato exercitu venit possidere terram beati Vladimtri, et civitatem Durachium, ut promissum ei fuerat ab imperatore Basilio propter homicidia quae perpetraverat. Manens itaque ante Durachium, quadam die dum coenaret, et epularetur, subito apparuit ei miles armatus et in effigie sancti Vladimiri, et terrore percussus magnis vocibus clamare coepit: »Currite mei milites, currite, et defendite me, quia Vladimirus occidere me vult«. Et haec dicens surrexit de solio suo, ut fugeret, statim percussus ab angelo, corruit in terram, et mortuus est corpore et anima. Tunc principes, et milites eius, et omnes populi magno terrore percussi, et metu, succenso igne per castra, eadem nocte fugerunt omnes per loca sua. Sicque factum est, ut nequissimus homicida, qui sedens ad prandium beatum Vladimirum decollari iusserat, et mertyrem fecerat, ipse hora coene percuteretur, ut angelus satanae efficeretur.
Quantas et quales virtutes, et prodigia Deus operare dignatus est per beatum Vladimirum, famulum suum, qui scire desiderat, librum gestorum eius relegat, quo acta eius per ordinem scripta sunt et agnoscet profecto, quod ipse vir sanctus unus spiritus cum Domino fuit et Deus habitavit cum eo, cui honor, etc.
XXXVII
Praeterea Dragimirus, frater beati Vladimiri, audiens mortem imperatoris, congregavit populum et exercitum, ut terram, et regnum patrum suorum sibi vindicaret. Igitur veniens in culfum civitatis de Cattaro iussit transfretare populum. Cattarenses vero praeparatis naviculis panem et vinum et cibaria plurima abundanter extulerant ei obviam, et invitaverunt eum ad prandium in insula, quae Sancti Gabrielis dicitur. Ipse vero cum paucis intrans in unam naviculam, (p. 153) venit ad locum. Cumque prandium pararetur, videntes Cattarenses, quod Dragimirus cum paucis esset, et ipsi plurimi, et quod nullus ei succurrere de terra posset, eo quod in insula esset, coeperunt dicere inter se alter ad alterum: »Impertor Bulgarinorum mortuus est, et reges huius terrae mortui sunt, hic solus de progenie illorum superest, si vixerit iste et obtinuerit terram, non bene erit nobis. Opprimet enim nos, sicut alii oppresserunt reges, qui patres et fratres eius fuerunt; occidamus ergo illum et iam non erit ex progenie istorum, qui opprimat aut perturbet nos, seu liberos nostros«. Deinde dum sederent ad prandium, id ipsum mutuo repetebant. Cumquc incoluissent vino, surrexerunt ut eum occiderent. Qui, ut vidit, accepto ense suo, fugit in ecclesiam, stansque deintus evaginato gladio defendebat se. At illi de foris stantes, intrare non audebant. Tunc quidam eorum ascendentes desuper fregerunt tectum ecclesiae, et fapidem, et ligna iacentes in ecclesiam, interfecerunt eum. Post haec intrantes naviculam fugierunt. Populi autem videntes quod accidit, reversi sunt per loca sua. Uxor autem Dragimiri defuncto viro suo reversa est ad patriam suam. Filia erat Lutomiri magni iuppani Rassae, quae cum reverteretur cum duabus filiabus, et ipsa praegnans patrem suum defunctum invenit. Post haec perrexit Bosnam una cum matre ad avunculos suos. Peperit autem filium mascutum in itinere, in iuppania Drinae, in loco qui dicitur Brusno, vocavitque nomen eius Dobroslavo. Qui nutritus est in Bosna usque dum esset adolescens; post a parentibus educatus est Ragusii, accepit ibi uxorem puellam virginem speciosam, nepotem Samuelis imperatoris, de qua genuit quinque filios, quorum nomina sunt haec: Goyslavus, Mihala, Sacnec, Radoslavus, et Predimirus.
XXXVIII
Igitur post mortem Vladislavi imperatoris Bulgariae, Basilius imperator, congregato magno exercitu et navium multitudine, coepit debellare (p. 154) terram, obtinuitque totam Bulgariam, Rassam, et Bosnam, totamque Dalmatiam, omnesque maritimas regiones usque in finibus Inferioris Dalmatiae. Dobroslavus praeterea, quod sapiens et ingeniosus esset, coepit se subdare Graecis, et esse quasi adiutor, et socius eorum equitabatque cum eis per provincias, et Graecis oculte consilium dabat ut dure, et iniuste se agerent contra populum. Similiter et populus occulte dicebat: »Quare tam grande malum sustinetis a Graecis; iniuste vos iudicant, bona vero tollunt, uzores adulterant, filias vestras virgines corrumpunt et polluunt; numquam patres rnei, qui ante me reges fuerunt, talia operati sunt vobis grande et grave malum cst hoc«. Dumque sic ageret per singula loca coeperunt populi in eum intendere et valde diligere Graecosque nimium odisse. Inter haec consilio inito populi inter se quadam die uno consensu mittentes legatos et cartulas mutuo ad invicem surrexerunt, et uno die interfecerunt omnes magnates Graecorum, qui sunt inventi per totam Dalmatiam.
Post haec congregati omnes populi miserunt Dobroslavo, et fitiis eius, ut venirent, et acciperent regnum, et terram patrum suorum, qui veniens cum quinque filiis suis, qui iam iuvenes, et milites strenui erant, accepit regnum, coepitque proeliari cum Graecis et, obtinuit terram usque in Apliza. Tunc imperator Craecorum iratus vocavit unum ex ducibus suis nomine Armenopolos, iussit eum venire, et debellare regem Dobroslaum et eius filios, qui congregato magno exercitu militum, et peditum, pervenit usque ad planitiem Zentae.
Rex etiam Dobroslavus, congregans exercitum, dedit partem exercitus quatuor filiis, misitque eos in locum, qui Vuranie dicitur contra orientalem plagam, ut ibi expectarent eventum beili; ipse vero cum Radoslavo filio suo ex parte occidentali irruit super Graecos, coeperuntque valde trucidare eos. Radoslavus itaque iuvenis potens, et (p. 155) strenuus armis dextera laevaque vulnerans pervenit ad ducem, quem cognovisset, gladio percussit, atque de equo in tcrram proiecit. Quod videntes Graeci in fugam conversi sunt, cedderuntque ex eis plurima multitudo, quam dinumerare nemo potuit. Plurimi autem eorum fugientes cum iam se evasisse putarent, insurgentes filii regis, qui in orientali parte erant, trucidaverunt eos, et facta est contritio, et plaga magna in Graecis die illa; regnum vero Dobroslavi crescebat et multiplicabatur quotidie. Dedit tandem rex filio suo Radoslavo iuppaniam, quae Kezca vocatur eo quod in bello fortis, et victoriosus extitit. Audiens praete-rea Graecorum imperator quod evenerat, ira magna iratus, et tristis animo effectus, misit statim legatos cum auro, et argento non modico, ut darent iuppano Rassae, et bano Bosnae, et principi regionis Chilnanae, ut mitterent exercitum et gentem supra regem. Tunc iuppanus et banus, congregantes populi multitudinem miserunt Lutovid principi regionis Chelnani, ut coadunaret universam multitudinem, et ipse esset princeps, et ductor totius populi, sicque factum est. Imperator vero ex alia parte, congregans magnum valde quam fuerat ante exercitum misit Durachium, mandans cuidam Cursilio toparchae, qui illis diebus Durachium, totamque terram Duracinorum tenebat, ut congregaret omnem populum terrae Duracaenorum et praeesset omni exercitui et pergens caperet regem cum filiis suis quocumque reperisset.
Igitur Cursilius cum omni exercitu venit et ressedit in planitiae civitatis Scodrinae, ut ibi congregarentur omnes. Congregata est ergo ibi tanta multitudo, ut vix eos terra caperet. Post haec transvadato flumine, pervenerunt in planitiem Antibarenae civitatis. Luttovid et princeps cum suo exercitu advenit in Tribuniam. Rex vero Dobroslavus cum filiis et gente sua manebat in Cermoniza (p. 156) cernens autem, quod magna multitudo esset Graecorum, timensque, ne Luttovid transfretaret culfum, ne concluderetur in medio, vocatis quinque filiis suis, dixit eis: »Videtis filii carissimi, quod magnus est Graecorum exercitus, et nos valde pauci ad comparationem illorum, eis resistere, mihe videtur, in bello nullatenus valemus. Faciamus ergo sic: remaneant duo ex vobis, Goyslavus, et Radoslavus, caeteri vere tres, accipite unusquisque X strenuos cum tubis, et buccinis, et montana conscendite, et per cacumina montium vos distendite sic ut Graeci videantur quasi in medio. Ego autem cum his, qui mecum sunt nocte media irruam in eorum castra cumque audieritis sonitum tubae, et buccinae vos similiter per circuitum de montibus, tubis, et buccinis clangite, magnisque vociferate vocibus. Post haec paulatim descendentes eorum castris appropinquate, et dum prope fueritis, nolite timere, sed estote fortes, et pugnate viriliter. Deus enim omnipotens tradet eos in manibus nostris«.
Igitur vesperaseente hora tres filii regis ascenderunt montana, et fecerunt omnia, sicut mandaverat rex. Ea hora quidam Antibarennus, amicus regis volens terrere Graecos accessit ad Cursilium, et dixit ei:«Cave, domine, et esto solicitus, et vide, quomodo evadas cum hac multitudine. Scias sane quod ex omni parte circumdatus es a magna multitudine«. Quod verbum per castra sonuit, et omnes nimio terrore concussi sunt. Statimque iussit Cursilius omnes armatos stare, et vigilias et custodias de longe a castris fecit ponere. Inter haec rex cum suo exercitu noctis hora paulatim gradiens et suaviter appropinquabat eorum castris, media autem nocte venit, quo vigiles et custodes Graecorum erant, irruitque in eos, et alios trucidavit, aliosque in fiigam convertit, quod videntes Graeci valde turbati sunt, mox regis tuba sonuit, et qui cum (p. 157) rege erant clangentes bucinas, magnisque vocibus cocperunt vocitare, filli quoque regis, qui per montana erant, similiter coeperunt hinc inde buccinas, et tubas clangere, et vociferare. Post haec tarde per latera montium descendendo appropinquabant hostibus similiter, et rex faciebat, Graeci vero valde timere coeperunt, et quia tarde audiebant eos descendere, quia nox erat, et videre non poterant, putabant maximam multitudinem, quemadmodum audiebant ab Antibarensi. At ubi audierunt sonitum tubarum et buccinarum et vociferationis hinc iam prope esse, et supra se irruere terrore percussi in fugam conversi sunt, ut autem cognovit rex, et qui cum eo erant fugam iniisse Graecos; aurora appropiquante irruentes in castra eorum coeperunt vulnerare, trucidare et interficere, post terga eorum persequentes eos similiter et filii regis hinc inde graviter eos percutiebant et trucidabant cumque persequendo, et interficiendo eos rex cum filiis suis, et cum gente sua transisset torrentem, qui Prapratnam currit, et venisset in silvam. Goyslavus non agnoscens patrem suum, quia pulvere, et sanguine aspersi erant, et alter non cognoscebat alterum, irruit in patrem et ex equo in terram proiecit, non tamen eum vulneravit tunc voce magna clamavit: »Boze pomiluj, Boze pomiluj«, quem statim filius ad vocem cognovit et mox de equo descendens, patris pedem tenuit, dicens: »Miserere pater, non enim cognovi te«, cui rex: »Noli timere flli quoniam adhuc Dei misericordia nobiscum est, eo quod non vulnerasti nec occidisti me«. Tunc rex stetit in eodem loco vocavitque nomen loci »Bosya milost«, quod latine dicitur »Dei misericordia«, qui locus sic vocatur usque in praesentem diem, eo quod fecisset Deus misericordiam regi, ut non interficeretur a filio suo, et quod tantam multitudinem concessit Deus in manibus paucorum. Igitur filii regis persecuti sunt hostes (p. 158) usque Drinum fluvium, vulnerantes, et interficientes eos, nec non comprehendentes eos, et ligantes plurimos secum adduxerunt ad patrem in Boxya milost. Cursilius autem graviter vulneratus evasit, sed cum venisset in planitiem servitutis Scodrinae, mortuus est, in quo loco posita est crux, quae usque hodie »Crux Cursilii« vocatur.
Post haec misit rex Goyslavum filium suum curn exercitu obviam Luttovid principi dans ei L Grecos, qui capti erant, et vulnerati, ut dum appropinquaret hostibus mitens eos sic vulneratos, et sanguine aspersos in castra Liutovid principis, ut Graeci referrent ea quae eis acciderant; quod, si Graeci ire nollent omnes capite trucidaret. Et hoc ideo egit rex, ut princeps cum suo exercitu metu concuterentur, videntes eos sic trucidatos. Fecit igitur Goyslavus omnia, quae mandaverat ei pater, movens igitur exercitum transfretavit culfum, iter agens per Canalem. Ascendit in montem, qui Clouco vocatur. Tunc quia prope erat Luttovid exercitus, misit supradictos Graecos in eius castra. Quod videntes qui cum Luttovid erant, et audientes, quod evenerat, valde perterriti sunt. Luttovid autem princeps, quia vir bellicosus erat, et strenuus in armis minime timuit, igitur misit Goyslavo dicens: »Ingenia tua nullatenus me perturbant, sed si vir es, et aliquid vales, sume tecum duos milites et ego similiter descendam usque in campum, ut dimicemus, et scies, qui sum ego«. Placuit verbum in conspectu Goyslavi et statim sumens duos strenuos milites secum descendit in campum similiter et princeps descendit, ut autem dimicare coeperunt, unus ex Goyslavi militibus nomine Udobic, impetum faciens in Luttovid principem percussit eum, et in terram proiecit, tunc alius clamare coepit: »Currite commilitones, et socii, currite, quoniam Luttovid cecidit et mortuus est«. Ad cuius necem coeperunt omnes currere. Luttovid (p. 159) autem, ut erat vulneratus recuperato equo, fugam petiit. Hi vero, qui cum eo erant videntes quod cecidit, et vulneratus esset, omnes in fugam conversi sunt. At Goyslavus cum suis persecuti sunt eos tota die illa, tolentesque spolia eorum reversi sunt victores ad loca sua, et ex illa die quievit terra in conspectu regis et filiorum eius, et non fuit ausus quique resistere eis, sed omnes facti sunt ei pacifid. Inter haec rex Dobroslavus plurima bona dans Antibareno illi, qui Cursilio nunciaverat, quod esset circumdatus a magna multitudine, stabilivit ei, ut nec ipse nec filii eius in perpetuum obliviscerentur hoc factum. Post hoc filii regis obtinuerunt totam terram Duracinorum usque ad flumen Daiussium, aedificaveruntque ibi castellum et posuerunt in eo viros fortes, qui exeuntes depraedabant Graecos, et captivabant eos quotidie. Regnavit praeterea rex gloriosus Dobroslavus XXV annis, et cadens in lectulo mortuus est in Prapratna in curia sua. Filii autem eius congregantes se fleverunt illum et sepelierunt in ecclesia Sancti Andreae in capella sua cum magno honore et gloria.
XXXIX
Defuncto rege filii eius cum regina matre congregati placuit eis dividere sibi terras, et regiones patrum suorum, ut unusquisque suam possideret portionem. Igitur Goyslavus cum Praedimiro fratre minimo acceperunt Tribuniam, cum Grispuli, Michala, Obliquum et Prapratnam et Cermenizam, Saganec autem Gorscam iuppaniam, Cuprelnyc et Barezi, Radasiavus Lucam iuppam, Podlugie et Cuccevi in Budua una juppa.
Post haec regina cum filio suo Goyslavo primogenito regebat regnum et filios. Nulius autem rex ex eis vocitatus est rex, donec vixit regina mater eorum, sed tantummodo knesii vocabantur. Quodam itaque tempore Goyslavus cecidit in lectulo et dum infirmus iaceret in lectulo, quidam de Tribunia, qui Scrobimesi vocabantur (p. 160) consilio inito venerunt, et interfecerunt illum iacentem in lecto, fratremque eius Predimirum capientes, similiter occiderunt, deinde quemdam constituerunt caput eorum et dominum nomine Domanech.
Quo audito Myhala, et Saganec, et Radoslavus, fratres eorum, congregantes exercitum venerunt in Tribuniam, et comprehendentes homicidas illos diversis supliciis affligentes morte pessima peremerunt eos, sed Domanech cum aliquantis evasit. Deinde relinquentes ibi Saganech, Mychala, et Radoslavus reversi sunt in Zentam. Non post multum temporis Saganech timens et ipse reversus est in Zentam ad iuppanias suas. Domanech iterum venit, et intravit in Tribuniam. Videns autem Michala, quod Saganec nollet ire in Tribuniam vocato ad se Radoslavo dixit ei, ut iret, et defenderet regionem Tribuniam, qui respondit, nullatenus se velle dimittere partem suam, quae ei accidit in Zenta. Tunc Mychala et Saganech timentes ne Graeci terram invaderent eo quod Graeci praeparabant se venire, et nolebant exire eis obviam coram magnatibus terrae iuraverunt Radoslavo ambo fratres, et privilegium ei scripserunt, ut ipse, et eius heredes possiderent partem Zentae, et si posset sibi acquirere Tribuniam, vel quamcumque regionem aliam esset illi, et eius haeredibus in haereditatem, et possessionem sine contrarietate, et requisitione eorum, vel haeredum eorum, et nunquam inde ab eis, vel ab eorum haeredibus requisitus esset. Tunc Radoslavus congregans gentem abiit, et intravit in Tribuniam, et debellavit Domanec, et convicit, atque interfecit eum. Postea intravit in regionem Chelmani, et obtinuit eam.
XL
Eo tempore defuncta est regina et Mihala accepit regnum. Erantque ei septem filii, quorum nomina sunt haec: Bladimirus, Priaslavus, Sergius, Deria, Gabriel, Miroslavus, et Bodinus, et quia hos septem filios habebat accepto regno noluit servare sacramentum fratri suo Radoslavo, sed tulit illi iuppaniam Zentae et dedit illam filio suo Bladimiro.
(p. 161) Eo tempore mortua est uxor regi Michalae, duxitque aliam uxorem Graecam consobrinam imperatoris, genuitque ex ea quatuor filios, quorum nomina sunt haec: primus Dobroslavus, sccundus Petrislavus, tertius Niceforius, quartus Theodorus. Ex Dobroslavo, et Niceforo, et ex Theodoro non fuit superstes, nisi ex Petrislavo natus est. Bodinus, qui dominavit totum regnum. Bladimirus cum suis fratribus perrexerunt in Rassam, et obtinuerunt eam, deditque eam filio Petrislavo ad dominandum. Post hoc perrexerunt Bulgariam et commiserunt proelia multa cum Graecis, et Bulgaris, et obtinuerunt totam Bulgariam, quam provinciam dedit rex Michala Bodino filio suo ad regendum.
Praeterea Bodinus imposuit diadema capiti suo, et iussit se vocari imperatorem. Imperator Graecorum hoc audiens iratus, et congregans validam multitudinem misit ad debellandum Bodinum, et Bodinus congregans multitudinem exiit obviam eis quadam die, coeperunt utrinque populi valde laniare, et vulnerare. Cecidit ibi Bodinus Bulgarinorum imperator, et captus est a Graecis, iussuque imperatoris relegatus est in exilium in Antiochiam civitatem. Caeteri autem fratres Bodini, quia displicuit Deo peccatum patris eorum propter periurium huc, illucque per provincias equitantes, et bella plurima committentes, omnes in bello mortui sunt vivente patre eorum, non uno quidem die, sed quisque tempore suo. Regnavit praeterea rex Michala XXXV annis; et mortuus est, sepultusque est cum magno honore in monasterio Sanctorum martyrum Sergii, et Bachi.
XLI
Post haec accepit regnum Radoslavus frater eius, cui erant octo filii et quatuor filiae. Nomina filiorum eius haec sunt: primus Branislavus, Gradislavus, Chvalimir, Stanicna, Cociapar, Goyslavus, Dobroslavus, et Picinech. Fuit autem rex Radoslavus pacificus, et mansuetus, ac timens Deum in omni vita sua. Regnante autem illo nunciatum est ei quod Bodinus nepos eius viveret, et imperator, qui eum relegaverat defunctus est. Qui audiens, misit Antiochiam (p. 162) et fecit eum rapere de custodia, et ad se ducere qui reductus cum gaudio a rege et a filiis susceptus est. Deditque ei rex Gripoli, et Buduam. Sexto decimo anno regni regis Radoslavi Bodinus oblitus est bonorum, quae ei fecerat rex, in fide non stetit, sed consilio inito cum noverca sua, et cum quatuor filiis eius, qui ei fratres erant ex parte patris, rebellavit a rege una cum fratribus suis. Rex autem, quia mansuetus erat, et pacificus, noluit bellum cum eo committere, sed secessit humiliter cum filiis suis in Tribuniam regionem, ita senex et plenus dierum dormivit cum patribus suis, et sepultus est cum grande honorificentia in monasterio Sancti Petri de Campo.
XLII
Post haec Bodinus, accepto regno, intravit in Zentam, coepit debellare consobrinos suos. Tunc Petrus Antibrensis scdis archiepiscopus, bonae memoriae vir, videns grande litigium, atque discordiam esse inter fratres posuit se in medio una cum clero, et populo, locuti sunt eis, miseruntque paccm inter eos, iuraveruntque sibi invicem Bodinus cum fratribus, ut pacifice et quiete viverent. Praeterea Branislavo nati sunt sex filii, quorum nomina sunt haec: primogenitus Praedica, Petrislavus, Gradicsa, Tvardislavus, Dragellus, et Grubessa, Bodino autem regi nati sunt fllii quatuor de Jaquinta, filia Archiriz de civitate Barensi, quorum nomina sunt haec: Michala, Georgius, Archirizi et Thomas.
Facta pace, Bodinus cum fratribus perrexit Rassam, et debellando obtinuit eam, atque possedit eam, posuitque ibi duos iuppanos de curia sua Belcano, et Marco, qui etiam iuraverunt ei, ut ipsi, et filii eorum essent specialiter homines regis Bodini et filiorum, vel haeredum eius, deinde coepit Bosnam posutque ibi Stephanum kncsium. Post haec potestate Francorum, qui erant in Durachium, et in tota terra Duracenorum, mortuo Riberto Guiscardo tulit, atque obtinuit rex Bodinus totam terram Duracinorum et ipsam civitatem Durachium. Post haec facta pace cum (p. 163) imperatore reddidit illi civitatem.
Igitur Jaquinta uzor Bodini videns filios Branislai crescere, et multiplicare, valde dolebat, timebat enim, ne viro eius moriente, Branislavus seu filii eius acciperent regnum, unde et semper invidebat eis, et quaerebat opportunum tempus, quomodo patrem et filios perderet. Quodam itaque tempore dum Branislavus cum fratre suo Gradislavo, et filio Bericna simpliciter venissent ad regem in civitatem Scodarim, videns eos Jaquinta solos venisse gavisa est, accedensque ad regem protervae coepit insistere, et dicere, ut eos comprehenderet, et in custodia poneret, alioquin nullam vitam posse habere cum eo, si hoc non ageret. Dicebat illi: »Scio, quia moriturus es et isti regnum accipient, filii autem tui ad mensam eorum manducabunt«. Quid multum? Victus Bodinus rex ab uxore, ut Herodes ab Herodiana dum sederent ad prandium, et epularentur iussu regis capti sunt, et positi sunt in custodia, et quia noluit rex resistere voluntati uxori suae periurrus
effectus est ad mensam, ut Herodes homicida. Quod audientes fratres, et filii ac nepotes eorum, congregantes omnem parentelam in unum abierunt Ragusium, et intraverunt in civitatem cum quadringentis viris in armis. Audiens rex quod fugissent congregato exercitu venit, et obsedit civitatem coepitque debellare eam. Tunc fratres et filii knesii Branislavii, et qui cum eis erant exeuntes armati de civitate magnam caedem faciebant quotidie de Bodini regis exercitu, quadam die dum exissent, et plures occidissent, et vulnerassent, Cocciaparus iactans lanceam e manibus transfodit, et occidit quendain Cosar, quem regina valde diligebat. Quod videns regina statim solutis crinibus coepit faciem suam fortiter percutere, et flere ac dicere viro suo: »Heu, heu, heu, numquid non vides o rex, quomodo interficiunt tuos? Parentes eorum apud nos sunt, et ipsi non desinunt quotidie vulnerare, et occidere tuos. (p. 164) Numquid non cernis quod fecit Cocciaparus, quare sines vivere fratres eorum, quos tenes in vinculis?« Tunc rex iratus manu sua porrigens gladium iussit decollari knesium Branislavum cum fratre, et filio ante civitatem Ragusii, et coram praesentiam parentum suorum, et iungens periurio homicidium. Tunc episcopi, et abbates, qui venerant rogare regem, ne decollarentur, et ut pacem inter eos mitterent, videntes eos iam decollatos eo quod moram fecissent veniendi valde tristes effecti sunt, coeperuntque vchementer arguere, et increpare regem eo quod obedisset voci uxoris suae, et occidisset fratres suos. Rex statim poenintetia ductus flevit amare, et quia fratres erant iussit eos sepeliri honorifice. Episcopi vero, et abbates tollentes eorum corpora magno in obsequio sepelierunt eos in monasterio Sancti Benedicti, in insula, quac est ante Ragusium. Post haec fratres eorum et filii et caeteri, qui erant in civitate sentientes quod quidam vellent tradere civitatem regi, praeparatis naviculis intrantes omnes in eis, navigaverunt Spalatum; inde transfretaverunt Apuleam, et inde Constantinopolim ad imperatorem. Praeterea rex caepit civitatem Ragusium et aedificavit ibi castellum, et post ea reversus est in Scodarin. Regnavit autem XXVI annis, et in XXII decolavit fratres suos, expletisque XXVI annis, et mensibus quinque in regno suo, mortuus est; sepultusque est more regali in monasterio Sanctorum martyrum Sergii et Bachi.
XLIII
Tunc Michalla filius eius voluit succedere in regno, sed propter nequitiam matris eius noluit populus terrae; sed constituerunt sibi regem Dobroslavum fratrem Bodini regis. Regante eo, coepit se dure agere contra populum. Eo tempore audientes fratres, et filii knesii Branislavi, quod rex Bodinus obiisset imperatoris iussu venerunt Durachium ubi Goyslavus accepit uxorem, et mansit ibi cum nepotibus suis. Cociaparus quoque frater eius perexit Rassam, inde cum Belcano iuppano congregantes populum venerunt contra Dobroslavum (p. 165) regem. Rex vero congregans populum voluit se defendere. Commisso denique bello in Dioclia supra fluvium, qui Moracia dicitur, cecidit pars populi regis Dobroslavi, et ipse captus est. Post haec Cociaparus cum Belcano mittentes vinculatum regem Dobroslavum in Rassam venerunt, et obtinuerunt Zentam, et depredaverunt maximam partem Dalmatiae. Belcanus post haec perexit Rassam, et Cociaparus remansit in Zentam. Post haec insidiabatur Belcanus Cociaparo cum Rassanis, ut eum perderent, quod sentiens abiit in Bosnam, et accepit ibi uxorem filiam bani Bosnae, et non post multum temporis in bello mortuus est in Chelmani.
XLIV
Interea populi congregantes se constituerunt regem Bladimirum filium Bladimiri filii regis Michalla. Regnante illo dilexit pacem, et cum omnibus pacem habuit, congregavitque ad se omnes fratres suos et accepit uxorem filiam iuppani Rassae, et quievit terra XII annos. Postquam acccepit rex filiam Belcani dimussus est a iuppano rex Dobroslavus, qui tenebatur in vinculis, eo quod esset patruus regis Bladimiri, qui dimissus venit ad nepotem suum, quem ut vidit rex statim comprehendere iussit, et in custodia ponere, mansitque in custodia usque quo nepos eius Bladimirus regnavit. Itaque XII anno regni Bladimiri regis Jaquinta consiliata a quibusdam pessimis hominibus, qiri inimici erant iuppani Belcani potionem mortiferam conficiens in Cattaro, quo manebat, dedit eis. Hii vero venientes in Scodarim propinquaverunt regi per manus ministrorum eius, qui ab eis deceptus, tunc cecidit in lectulo. Regina autem Jaquinta sciens, quod moriturus esset, venit cum filio suo Georgio in Scodarim causa visitandi regem, quam ut vidit rex, permovit eam a se, et iussit eam foris egredi, qua egressa, dixit astantibus: »Quare sic agit rex? Quid ego mali feci? Si vult scire dominus rex, patruus Dobroslavus, qui tenetur in vinculis ipse egit, ut moreretur dominus rex«. Hoc autem (p. 166) dixit volens perdere Dobroslavum, timens ne ipse succederet in rcgnum. Statimque inde abscendens venit usque ad Garizam mortem regis attendens. Postea misit occulte hominibus regis promittens eis plurima, ut moriente rege perderent Dobroslavum, quod et factum est. Nam rex mortuus est, et sepultus est in monasterio Sanctorum Sergii et Bachi. Hominesque vero regis occasione accepta consilio Jaquintae acquivere super Dobroslavum regem, et extrahentes illum de custodia exiecaverunt oculos eius, et testiculos illi amputaverunt, miseruntque illum in monasterio Sanctorum Sergii et Bachi, ubi cum monacis vivens longo tempore, postea mortuus est.
XLV
Post mortem regis Bladimiri caepit regnum Georgius filius Jaquintae reginae. Secundo autem anno regni sui voluit occulte comprehendere filios Branislavi, sed minime valuit, nam innotuit eis quoddam consilium, et ipsi abierunt Durachium ad patruum suum Goyslavum, solus Grubessa comprehensus est, et positus in custodia in Scodarim. Tempore illo dux Calo Joannes Cumano congregans fortem exercitum venit cum Goyslavo, et nepotibus eius supra regem Georgium. Rex etiam congregans populum paravit eis bellum. Committentes itaque bellum cecidit pars Georgii regis et multi interfecti sunt, et plurimi capti sunt. Rex autem cum aliquantis evasit, et fugit in Obliquum. Post haec dux, et caeteri debellantes civitatem Scodarim ceperunt eam, inde extrahentes Grubessiam de custodia, iussu imperatoris constitutus est rex a populo, et dux relinquens ei exercitum reversus est Durachium.
Regnante eo sciens rex Georgius Grubessiam esse strenuissimum militem et potentem in virtute, atque audacem in bello fugit in Rassam, mater vero eius capta est apud Cattarum, et ducta est Constantinopolim ubi et mortua est. Regnavit rex Grubessa VII annos, et quievit terra in diebus eius, et recuperavit valde, dedit enim diebus illis Deus abundantiam frumenti, et vini, repleta est terra omni saturitate. Denique (p. 167) septimo anno regni eius venit rex Georgius cum Rassianis supra istum, qui praeparans ei bellum in ipso bello mortuus est rex Grubessa fortiter dimicando, et proeliando ante civitatem Antibarim; sepultusque est in episcopio eiusdem civitatis honorifice in ecclesia Sancti Georgii.
Post haec rex Georgius obtinuit ragnum non tamen terram, misitque fratribus regis Grubessae, qui adhuc supererant Dragichnae, et Dragilo, et fecit pacem cum eis, et iuravit quod divideret terram cum eis, et nil eis mali faceret, qui venientes propter ius iurandum crediderunt ei dedit illis partem terrae, et iuppanias in Zenta, et valde coepit eos diligere, et hoc ideo faciebat rex ut Gradicnam fratrem eorum tertium posset decipere, et ad se attrahere ut postea perderet eos. Igitur Gradigna manens in Rassa accepit ibi uxorem, de qua genuit quatuor filios: primus Radaslavus, Lobari, et Bladimirus, praeterea Dragilus cum omnibus terrae suae intravit in Podgoream regionem, et obtinuit Onogoste, et alias plurimas iuppanias. Videns autem rex, quod prudenter se ageret, valde ei placuit. Deinde consilio Dragili congregans rex exercitum abiit in Rassa, et proeliando obtinuit eam, et depredavit, inveneruntque ibi Uroscium in custodia, in qua missus a parentibus fuerat, unde extrahentes illum dimisserunt iuppanum in Rassa. Inde rex cum suis omnibus reversus est ad locum suum cum spoliis magnis. Gradicna eo tempore secessit in Chelmani. Post haec videns quod Dragillus cum fratre, et nepotibus prudenter se agerent et quotidie multiplicarent, et crescerent in amore omnium populorum invidia ductus timensque quod populus terrae sincere eum non diligeret, ne forte regnum amitteret, comprehendere fecit Mihala, filium Bladimiri regis, et post eum Dragillum, posuitque in custodiam. Dragichna vero cum quatuor filiis suis: Prevoscio, Grubesda, Neeman, et Sirac evasit, et fugit Durachium. Audiens autem, quod frater eius, et nepotes teneren-tur in vinculis, abiit et ipse Durachium. Post hoc Pirigordi dux (p. 168) cum Gradigna et Dragicna congregantes populum, et magnum exercitum venerunt, et ceperunt terram usque Vuraneam, et usque Antibarim. Sed quia dux ire volebat Constantinopolim Gradigna relinquens nepotem suum Borosci in Obliquo ad custodiendum castellum transportaverunt ducem usque Durachium. Praeterea rex Georgius iratus iussit Dragillum, et Mihala, nepotem eius, privare lumine coeli, eo quod Gradigna cum fratre suo debellarent illum. Postquam autem dux Pirogorti ivit Constantinopolim, venit alius dux Durachium, Kirialexius de Condi Stephano. Interea rex Georgius congregans populum venit, et obsedit Obliquum, Boroscius vero cum suis fortiter defendebat se. Audiens autem dux Kirialexius cum Gradigna, et cum fratre congregantes exerdtum venerunt supra regem, quia vero iam rex erat exosus omni populo non fuit quis, qui hoc ei annunciaret quousque venit dux cum Gradigna, et cum exercitu, et percusserunt castra eo-rum, et occiderunt, et vulneraverunt plurimos, et fugaverunt eos. Rex evasit tunc, et fugit Cermeniza, et dux fugato eo reliquit Gradigna cum exercitu, et ipse reversus est Durachium. Tunc quia propter tribulationes, et bella terra iam deserta erat, et quotidie magis magisque dessolabatur, rebellavit Decatarus et postea tota terra regis Georgii. At Gradigna cum suis coepit comprehendere terram, et persequi regem, alia autem ex parte Rassani eum persequebantur. Rex autem cum suis per montana, et per silvas huc illuc fugiens latitabat. Praeterea videns rex undique persecutionem sibi accidere, nesciens quid ageret, intravit in castellum, qui Obolon dicitur. Tunc Gradigna obtinuit terram usque Decatarum, praeter castellum quo rex tenebatur. Inter haec dux venit in Scodarim, et Gradigna misit ad eum, ut quantocius veniret quatenus caperent castellum, et regem, qui veniens cum exercitu obsederunt castellum. Tunc hii qui amici, et proximi regis esse videbantur, et qui edebant panem eius levaverunt contra eum calcaneum suum et (p. 169) alii de foris, alii de intus castellum tradiderunt, et regem duci Kirialexio quem dux comprehendens duxit secum Durachium inde vinculatum, et cum custodibus misit Constantinopoiim ubi mortuus est in custodia.
XLVI
Post haec populi congregantes se constituerunt regem Gradignam, qui accepto regno coepit regere populum cum omni iustitia. Erat sane vir timens, ac diligens, Deum pius, et misericors viduarum, et orphanorum protector, atque defensor, et in omnibus actibus siris omni bonitate praecipuus. Praeterea hii qui dispersi erant per regiones, et provincias, et in Apulia, audientes vitae eius bonitatem reversi sunt ad loca sua, et ad patriam suam, et repleverunt, et habitaverunt terram, quae iam quasi destructa, et desolata manebat, sustinuit quoque rex Gradigna diebus regni sui multas insidias, et persecutiones iniuste a malis hominibus, sed ex omnibus eripuit eum Deus. Expletisque XI annis in regno ingressus est viam cunctorum et dormivit cum patribus suis in pace. Sepultus est honorifice et cum magnitudine in monasterio Sanctorum martyrum Sergii, et Bachi manibus filiorum suorum Radaslavi knesii, Ioannis et Bladimiri.
XLVII
Post haec Radaslavus knesius perexit ad imperatorem Hemanuelem, et benigne ab eo susceptus est, deditque ei totam terram dominandam eamque regendam, sicut tenuit pater eius. Postea knesius Radaslavus veniens ab imperatore, coepit tenere, et dominare terram cum fratribus suis. Post haec surrexerunt quidam maligni, qui antiqui inimici fuerunt, et rebelaverunt ei, et adduxerunt Dessam filium Urossi, et dederunt ei Zentam, et Tribuniam. Radaslaus autem, et fratribus eius remansit maritima regio, et civitas Decatarum usque Scodarim, et indesinenter non desinebant dimicare, et proeliare contra filium Urossi, et contra caeteros inimicos quatenus terram quae eis rebellaverat, valerent acquirere, et eam, quam dominabant, viriliter defendere. Etc.